라틴어 문장 검색

Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
‘속죄 제물은 보상 제물과 같아, 같은 법을 이 두 제물에 적용한다. 그 제물은 속죄 예식을 거행하는 사제의 것이 된다. (불가타 성경, 레위기, 7장7)
et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius.
그런 다음 주님에게 자기가 저지른 죄에 대한 보상을 해야 한다. 작은 가축 가운데에서 암컷을, 곧 암양이나 암염소 한 마리를 속죄 제물로 바치는데, 사제는 그 죄 때문에 그를 위하여 속죄 예식을 거행해야 한다.’ (불가타 성경, 레위기, 5장6)
Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum;
잘못을 그만두고 손을 씻으며 온갖 죄악에서 마음을 깨끗이 하여라. (불가타 성경, 집회서, 38장10)
et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum.
또 속죄 예식에 쓰는 속죄 제물과 일일 번제물, 그리고 그것에 딸린 곡식 제물과 제주와는 따로, 숫염소 한 마리를 속죄 제물로 바쳐야 한다.’ (불가타 성경, 민수기, 29장11)
immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est.
그러고 나서 그 어린 숫양을 속죄 제물과 번제물을 잡는 거룩한 곳에서 잡는다. 이 보상 제물은 속죄 제물과 마찬가지로 사제의 것이 된다. 그것은 가장 거룩한 것이다. (불가타 성경, 레위기, 14장13)
Peccatum meum cognitum tibi fec et delictum meum non abscondi Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ” Et tu remisisti impietatem peccati mei.
제 잘못을 당신께 자백하며 제 허물을 감추지 않고 말씀드렸습니다. “주님께 저의 죄를 고백합니다.” 그러자 제 허물과 잘못을 당신께서 용서하여 주셨습니다. 셀라 (불가타 성경, 시편, 32장5)
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
‘그러나 그가 작은 집짐승 하나도 마련할 힘이 없으면, 그는 자기가 저지른 죄에 대한 보상으로 산비둘기 두 마리나 집비둘기 두 마리를 주님에게 가져다가, 한 마리는 속죄 제물로, 다른 한 마리는 번제물로 바쳐야 한다. (불가타 성경, 레위기, 5장7)
propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel.
그것은 예로보암이 혼자만 지은 것이 아니라 이스라엘까지도 죄짓게 한 그 죄로, 주 이스라엘의 하느님의 분노를 돋우었기 때문이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 15장30)
Assiduus fomes scelerum carnisque tiranus, Peccati stimulus, delicti flamma, reatus Principium, predo nostre racionis et hostis, In tantam pugne rabiem bellique furores Currit, in auxilium cuius mouet arma Reatus, Velle malum, Calor illicitus, damnosa Voluptas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:1)
Indignationem vero debemus habere, id indignare contra nosmet ipsos, si forte caderemus in predicta delicta vel alia peccata.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 12:1)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
eo quod justus in peccatorum generatione quae propter delicta deleta est, virtute primus erat, et in secunda generatione, quae coepit post diluvium, et ordine, quia primus secundae generationis fuit, et merito primus evaserat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:7)
Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 6:1)
hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 4:2)
nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION